monumenta.ch > Augustinus > sectio 12

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 79, 12
Sed quo fructu haec? 'Deus virtutum convertere vero.' Quamvis haec facta sint, 'convertere vero. Respice de coelo, et vide, et visita vineam istam. Et perfice eam quam plantavit dextera tua.' Non aliam institue, sed hanc perfice. Ipsum est enim semen Abraham, ipsum est semen in quo benedicuntur omnes Gentes : ibi est radix, ubi portatur oleaster insertus. Perfice vineam istam quam plantavit dextera tua. Sed ubi perficit? Et super filium hominis quem confirmasti tibi. Quid evidentius? quid adhuc exspectatis ut vobis disputando exponamus, et non potius vobiscum admirando clamemus: Perfice vineam istam quam plantavit dextera tua, et super filium hominis eam perfice? Quem filium hominis? Quem confirmasti tibi. Magnum firmamentum! aedifica quantum potes. Fundamentum enim aliud nemo potest ponere, praeter quam quod positum est, quod est Christus Iesus .